- CAUSIDICI
- CAUSIDICIdicti Togati, quia quam vis omnium ordinum gestamen Toga esset, eorum tamen praecipue censebatur: Imo postquam exuta simul a Romams cum libertate Toga fuisser, mansit tamen eius usus penes clientes, et causarum Patronos: Iuvenalis, Sat. 8. v. 49.---- ---- ---- ---- Veniet de plebe togata,Qui iuris nodos, qui legum aenigmata solvat.Ubi plebs togata non est minuta illa ac sordidior, ut volunt Interpretes, sed quae iudiciis, eloquentiae et causis agendis operam dabat, et propterea in toga erat. Hinc et Seneca, de Ira l. 2. Inter istos, quos Togatos vides, nulla pax est: alter in alterius exitium levi compendiô ducitur. Idem clarnis de Const. c. 9. ut accusatore submisso, am criminatione falsâ, aut irritatis in nos potentiorum moribus: quaeque alis inter Togatos latrocinia sunt. Quem imitatus videtur Chrysostomus Ep. ad Donatum, Saevit in vicem, inquiens, discordantium rabies, et inter togas pace ruptâ forum litibus mugit insanum. Apuleius etiam improbos patronos Togatos vulturio vocat. Nec alia mens Martiali, l. 7. Epigr. 50. v. 5.Iure madens, varioque Togae limatus in usu,Non lector meus hic, Urbice, sed liber est.Idem, l. 2. Epigr. 90. v. 2. Quintilianum gloriam Romanae togae appellat. Ovidius proin eleganter castra civilis togae vocat Iudiciale forum, de Rem. l. 1. v. 149.Desidiam puer ille sequi solet: odit agentes,Da vacuae menti, quo teneatur, opus.Sunt fora: sunt leges: et quos tuearis, amici,Vade per urbanae splendida castra togae.Togata dignitas apud Cassiodor. l. 6. Ep. 4. in fine eandem ob causam Advocatio dicitur. Quod verba attiner Iuvenalis, Sat. 7. v. 135.----- ----- ----- Purpura venditCausidicum, vendunt amethystina: -----Unde quidam evincere conantur, eum Causidico togam adimere, lacernas dare: respondet Ferrarius, ea quidem de lacernis aut laenis intelligenda esse, sed quae togae iniciebantur, etc. Coeterum a Causidicis victoribus, quô fine pileô naturali, (vide voce Pileati, it Pileus, infra) utebautur, Marsyae in Foro Romano atuam, coronari solitam, dicemus infra voce Marsyas. Iisdem delinquentibus poena sollemnis, silentii fuit indictio; Ulpianus, l. 9. ff. de poen. Moris est, advocationibus quoque praesides interdicere, et nonnumquam ad tempus vel annis metiuntur, vel etiam tempore quô provinciam regunt, nec nom ita quoque interdici pootest, alicui, ne certis persoit: potest et ita interdici cui ne apud tribunal prasidis postulet, et tamen apud Legatum vel procuratorem non probibetur agere. Antonius Aug. l. 1. Cod. de postul. Cum a praefecto Aegypti causas agere perpetuum prohibitus non appellaveris, placitis obtempera. Hinc et Plin. l. 5. ep. 14. Assenserunt, ait. omnes praeter Flavium Aprum, is interdicendum ei advocationibus in quinquennium censuit. Vide Thom. Dempster. in Ioh. Rosini Antiqq. Rom. l. 5. c. 32. Sed et Causidici, Advocati Ecclesiarum dicti, mediô aevô, ut vidimus etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.